라틴어 문장 검색

Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:8)
Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:3)
Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:1)
Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:2)
Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:1)
At enim, cum permagna praemia sunt, est causa peccandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:1)
quotiens enim dicimus, totiens de nobis iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:3)
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:1)
Nam ipsum quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum cavere malum, scire possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:3)
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:1)
in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus, - est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur - permulta tamen acute dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:2)
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:1)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
Non igitur obnuntiatio Ateii causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:1)
Quod neglectum tum, cum caveri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 146:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION