라틴어 문장 검색

Hanc Virgilius non de nihilo fabulam fingit, sicut vir alias doctissimus Cornutus existimat, qui annotationem eiusmodi adposuit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 2:1)
Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:1)
Fuerunt qui cymbium a cissybio per syncopam dictum existimarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 11:1)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observa­tionibus meruerit auxilia deorum, quantus illi cerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 13:2)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
Cicero de Marcello noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 54810)
maxima natarum priami quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6541)
extrema num ideo 'extrema meorum', quod existimet, nihil ex ea superesse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4314)
et proprie plena flumina cum extra alveum suum crescunt 'exire' dicuntur, ut praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4972)
alii 'nimbum' clavum transversum in veste existimant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6165)
praesertim cum eum tribus mensibus in regione Cyclopum dicat moratum, et mox Aeneas de Sicilia ad Africam venisse dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5904)
aut quia existimamus ea non emitti manu tua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2093)
et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'videt', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse traditur secundum tragoediam Pacuvii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4697)
prima autem Agave mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 46914)

SEARCH

MENU NAVIGATION