라틴어 문장 검색

consulibus ambobus Italia provincia decreta est ita ut inter se compararent sortirenturve uter comitiis eius anni praeesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 217:1)
Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 326:2)
plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 207:2)
erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 383:1)
ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 258:1)
Pamphilidas mediae classi praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 259:4)
Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 276:1)
maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et edocuit quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 290:1)
praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 487:1)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnes copias Romanorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 552:1)
a Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 170:1)
postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 171:1)
cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:3)
et Q. Fabio Labeoni qui classi praeerat scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent concideret cremaretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 470:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION