라틴어 문장 검색

quod enim tenetur propter hoc quod per rationes conclusum est, non est fides sed scientia, - et ut appareat quod fides et philosophia sibi non contradicunt de aeternitate mundi, ut etiam pateat quod rationes quorundam haereticorum non habent vigorem per quas contra christianam fidem mundum tenent esse aeternum, de hoc per rationem inquiramus, scilicet utrum mundus sit aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:3)
quod autem habet esse ab alio, hoc sequitur illud in duratione, ergo mundus sequitur primum principium in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:3)
cum igitur simul non potuit esse ens et non-ens, ergo prius fuit non-ens et postmodum ens;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:7)
unum autem effectum esse ex infinitis causis agentibus est imposibile:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:4)
infinita autem esse [simul] in actu est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:2)
sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 11:2)
<6> Item, omnis generatio est ex corrupto, et omne corruptum est prius generatum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:1)
quoniam, si omnia principia alicuius effectus semper se haberent uno modo, ex eis non posset fieri effectus, cum prius non esset;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:2)
aliquod agens, si ipsum est novum secundum substantiam suam, ipsum potest esse causa novi effectus, aut quia ipsum est aeternum secundum substantiam, novum tamen secundum aliquam virtutem vel situm - sicut apparet in corpore caeli - aut quia prius subiacebat impedimento, aut quia in subiecto ex quo agit, facta est nova dispositio;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:6)
quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:9)
habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:3)
ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:5)
si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:3)
Maior patet, quia natura materialis nihil agit de novo nisi prius agatur ab alio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:4)
Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION