라틴어 문장 검색

Vix umquam ita telum non sequitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:4)
quibus extentis, laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:2)
Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:3)
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:1)
Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:2)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
Mense martio Northmanni committunt proelium in Apulia cum Michaele Protospatario imperiali, qui vocabatur Dulchianus, et vincunt eum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1042 2:1)
Mense madio iterum ab iis factum est proelium, et iterum victi sunt Graeci, et Protospatarius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1042 2:2)
Meniachus magister cum exercitu Graecorum fecit proelium contra Northmannos circa Materam, et fuit magna plaga in utroque exercitu.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1043 3:1)
Factum est iterum proelium in Apulia inter Graecos, et Northmannos.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1046 5:1)
Fit proelium cum Argyro catapano Graecorum, et a Northmannis iterum fugatur exercitus eius circa Tarentum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1052 8:1)
Et item factum est proelium circa Crotonem in Calabria, et victus est Sico Protospata.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1052 8:2)
Humphredus fecit proelium cum Graecis circa Oriam, et vicit eos.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1055 11:1)
Factum est proelium mense septembri circa Tarentum, et Graeci victi sunt, et facta est magna strages hominum a Tarento usque ad Hydrontum, et omnes urbes et terrae factae sunt de dominio (vel hominio) Northmannorum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1056 12:2)
Mense octobri venit Miriarcha cum exercitu imperiali et fecit proelium magnum contra Robertum, et Malgerum, et fugavit Northmannos, et iterum recuperavit eas cum aliis terris et Hydrunte.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1060 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION