라틴어 문장 검색

per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque repetentibus ut suis legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis, quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 181:1)
quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:1)
clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 348:1)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:2)
profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum vagos palantes oppressit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 174:1)
nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 316:1)
ea ad oppugnandam Capuam rapit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 319:3)
nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 333:2)
nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:2)
consul palatos per agros cum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 425:1)
quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 426:1)
prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:2)
adversus hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION