라틴어 문장 검색

illa velut rupes immoto saxea visu haeret et expertis non audet credere divis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권276)
sic omnibus alae artantur portis septemque excursibus haerent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권149)
summis haec ossibus haerent, pars frustrata cadunt, partem Tritonia vellit, multa rigent clipeo, densis iam consitus hastis ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit atque umeris gentilis aper;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권320)
deriguit iuvenis lacrimaeque haesere paratae, et cunctata fides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권18)
contra conlecta ut pectora parmae fixerat atque hastam longe protenderat, haeret arduus Hippomedon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권49)
"quid haeres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권84)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
sequitur tamen improbus hostem, qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan decidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권326)
Haerebat iuveni devinctus amore pudico Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem mater et audaces pueri mandaverat annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권346)
hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
manus haec fusos a tempore laevo sustentat crinis, haec cornu oblita remisit, adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, vera simul falsis permixtaque tristia blandis, noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent, aut tellure iacent, tenuis, qua circuit aulam, invalidusque nitor, primosque hortantia somnos languida succiduis exspirant lumina flammis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권43)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)
at patulas saltu transmittere fossas horror equis, haerent trepidi atque immane paventes abruptum mirantur agi 2;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권230)
pars ad fastigia missas exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt scrutanturque cavas caeca testudine turres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권233)
lora excussa manu, retroque in terga volutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권239)

SEARCH

MENU NAVIGATION