라틴어 문장 검색

tres et exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 330:3)
igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 407:1)
Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captae urbis rediret, Agrigentum navigat, expectaturus magis eventum quam inde quicquam moturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 416:1)
ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 48:1)
vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 58:1)
nuntiis ad Philippum missis, quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 365:2)
inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut ex quo primus post adversissimas haud adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus,caderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:2)
nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 512:1)
nunc benignitate deum omnia secunda, prospera, in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 592:1)
nuper quoque quae acciderunt utinam tam sine meo luctu quam . . . . . . dii immortales imperii Romani praesides, qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 596:1)
Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 10:2)
eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset memorantes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 45:1)
in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:3)
levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 392:1)
Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION