라틴어 문장 검색

sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 45:11)
quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:10)
in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens naturam odisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:5)
nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:10)
Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et, cum res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:2)
Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, turn haud scio an nemini potius quam tibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:1)
Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:2)
sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:3)
verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:1)
neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 261:2)
segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:2)
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 23:1)
quod iter incipiam ingredi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:8)
Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:2)
quod si convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION