라틴어 문장 검색

indici data libertas et aeris gravis viginti milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 400:1)
iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 445:1)
quinqueremes ad quinquaginta navium classem quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat quinque et viginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 453:2)
numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:3)
quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 595:1)
haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia fidelia, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:2)
ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 169:1)
legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 309:1)
et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 397:1)
Sempronio volones qui ibi erant et sociorum viginti quinque milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 420:1)
interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 423:1)
et viginti quinque naves datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 435:1)
supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites, signa militaria ad quadraginta unum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 512:1)
Manlius navibus longis ad Carales subductis navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 540:1)
duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 550:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION