라틴어 문장 검색

nam tantum coetibus extat femineis, quantum supereminet ille maritos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:95)
tantaque commissae revocasti gaudia genti mitibus arbitriis, quantum bellante Philippo floruit aut nigri cecidit cum regia Pori.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:16)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
nec me, quid valeat natura fortior usus, praeterit aut quantum neglectae defluat arti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:94)
quanti per inane volatus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:80)
visa etiam medio populis mirantibus audax stella die, dubitanda nihil nec crine retuso languida, sed quantus numeratur nocte Bootes, emicuitque plagis alieni temporis hospes ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:104)
quae pietas quantusque rigor tranquillaque magni vis animi nulloque levis terrore moveri nec nova mirari facilis!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:314)
Quantus in ore pater radiat!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:317)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)
quantusque feretur idem per Zephyri metas Hymenaeus et Euri!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:393)
Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi ardor erat?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:24)
quanto flagrabant pectora voto optatas audire tubas campique cruenta tempestate frui truncisque inmergere plantas?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:25)
quo ducta ferox Proserpina raptu possedit dotale Chaos quantasque per oras sollicito genetrix erraverit anxia cursu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:11)
quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, non leve sollicitae mentis discurrit acumen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:102)
conveniunt animae, quantas violentior Auster decutit arboribus frondes aut nubibus imbres colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:171)

SEARCH

MENU NAVIGATION