라틴어 문장 검색

nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
pro se quisque scelus regium ac vim queruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:1)
eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:1)
cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba et per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 408:1)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)
dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 600:2)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 4:1)
adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:4)
alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:2)
cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 162:1)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
- cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:3)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 559:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION