라틴어 문장 검색

dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 122:1)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberaverat hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 174:1)
inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 258:2)
dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:2)
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:2)
inridere Poeteli triumphum Tiburtes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:1)
eam rem triumpho dignam visam Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 109:1)
nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:1)
triumphus de Privernatibus actus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:3)
moram triumpho volnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 248:1)
prius quam inirent novi consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno favore plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 250:1)
quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 346:1)
nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 355:1)
vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 405:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION