라틴어 문장 검색

adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ". Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장28)
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장31)
Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manus Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장31)
nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장35)
Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장22)
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장19)
Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장20)
Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장18)
Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장19)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장35)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장24)
Sed duobus praeteritis illum, qui post eos est positus, mox metitur, et, si post eundem ipsum, quem mensus est, alii duo transmissi sint, illum qui post duos est, rursus metitur, et eodem modo, si duos quis reliquerit, post eos qui est, a primo numero metiendus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:5)
eodemque modo relictis semper duobus omnes a primo in infinitum pergentes metientur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:6)
Si autem post novenarium duos reliquero, qui mihi post illos incurrerit, a primo metiendus est per secundi inparis quantitatem, id est per quinarium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION