라틴어 문장 검색

Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis, a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis1)
nec torva effigies epulisque aliena remissis, sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis19)
quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite viso pallidus fossor redit erutoque concolor auro?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum6)
Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello, urbanum tamen hoc potest videri, si post hoc aliquid mihi remittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum1)
tantum ne mihi, quo soles lepore, et nunc hendecasyllabos remittas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum20)
rursumque, ubi dulce remitti, gratia quae dictis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum90)
procul arduus Atlas horruit et dubia caelum cervice remisit, arripit extemplo M alea e de valle resurgens notum iter ad Thebas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권27)
"Penthea iam fractis genetrix Cadmeia thyrsis iamque remissa deo pectusque adaperta cruentum insequitur planctu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권244)
"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
"ut vero elisit nubes Iove tortus ab alto ignis et ingentes patuere in fulmine nautae, deriguere animi, manibusque horrore remissis arma aliena eadunt, rediit in pectora sexus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권149)
"absistite ferro, unus avum sanguis, neve indulgete furori, tuque prior."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권253)
et abreptum nullo conamine iecit in latus, absistunt procul attonitique fatentur cedere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권254)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
"non prius, effracto quam misceat ossa cerebro, absistet, video, moriturum auferte Lacona."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권315)
Herculeis pressum sic fama lacertis terrigenam sudasse Libyn, cum fraude reperta raptus in excelsum, nee iam spes ulla cadendi, nec licet extrema matrem contingere planta, fit sonus, et laetos adtollunt agmina plausus, tunc alte librans inopinum sponte remisit obliquumque dedit, procumbentemque secutus colla simul dextra, pedibus simul inguina vinxit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권345)

SEARCH

MENU NAVIGATION