라틴어 문장 검색

"Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:16)
Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 6:1)
plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:9)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
nonne cemimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:1)
Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:2)
In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:4)
Tenentur ii, qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 4:3)
Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:1)
quo defenso facile Chrysippo possent resistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:4)
nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:4)
ea denique omni vita, quae in una virtute consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:5)
sed ego in hoc resisto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:5)
non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:8)
quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION