라틴어 문장 검색

Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 11:2)
Quid rideam?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:8)
Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:1)
Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:9)
Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.9)
At tu, qui laetus rides mala nostra, caveto Mox tibi:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 243)
Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam, Cum mea ridebunt vana magisteria.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 454)
Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis Et cupidum ficta detinuisse mora:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 847)
At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis, Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, Tecum interposita languida veste cubet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 933)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
tu miserum torques, tu me mihi dira precari cogis et insana mente nefanda loqui.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 613)
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 630)
comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 13:3)
Ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION