라틴어 문장 검색

nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
"si formam statuae lamnis conmisit aënis lima terens, aut in partem cava membra gravato pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam conficit effigiem crebroque foramine rumpit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권141)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2375)
consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse conditor instituit, sed laxa licentia rerum turbavit placidas rupto moderamine leges.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 173)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1200)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)

SEARCH

MENU NAVIGATION