라틴어 문장 검색

Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.11)
At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 316)
tibi dem turis honores, Liba et Mopsopio dulcia melle feram.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 721)
Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi, Nec prodest sanctis tura dedisse focis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 845)
urantur pia tura focis, urantur odores quos tener e terra diuite mittit Arabs.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 24)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto, si modo, cum de me cogitat, ille calet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 116)
Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos, quos tibi dat tenera docta puella manu;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 121)
nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 150:2)
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:1)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sacrificium lustrale in diem posterum parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 295:5)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION