라틴어 문장 검색

Varro libro octavo Rerum divinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:1)
Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 11:1)
Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:2)
Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:1)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:1)
Et hic proprietatem et humani et divini iuris secutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 4:1)
Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocaulo observantiam divini iuris inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 4:2)
Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 16:1)
Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:1)
Numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium, cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:2)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:1)
Ait ergo divinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur, ut occuparet antecedentis vestigium antequam pulvis ei superfunderetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 5:1)
His autem duobus praecipue rem divinam fieri tauro testis est ipse Virgilius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION