라틴어 문장 검색

Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:3)
odium autem recte animadvertis significatum in theatro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:6)
illud recte times ne ruat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:9)
iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:2)
nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 7:2)
si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 9:5)
nam pro malis recte habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 14 6:11)
ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 8:4)
de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:1)
item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:2)
scies ante utrum quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse mihi crede perinde ut existimare tu non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 43 3:2)
etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17-18 2:8)
at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 33A 1:13)
Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 4:1)
C. Asinium volui sed μνημονικο`ν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμο`σ πολύσ. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION