라틴어 문장 검색

Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
(불가타 성경, 호세아서, 14장3)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.
(불가타 성경, 호세아서, 14장10)
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
(불가타 성경, 요엘서, 4장5)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장14)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
(불가타 성경, 미카서, 6장8)
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장2)
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장17)
Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장4)
Quibus quattuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum, quae vere sunt, cognitio et integra comprehensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:10)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:13)
Quae tibi tua detraximus bona?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:5)
Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis computas bonis tuum esse bonum liquido monstratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:18)
ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:14)
Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION