라틴어 문장 검색

amator exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, quo rediturus erat non arcessitus, et haeret invisis foribus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:26)
potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 1:3)
ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores referant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:1)
nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:2)
paulum in his secum etiam Cicero dissentit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 322:1)
est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 27:2)
et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:4)
Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, , placatur, rogatur, laudatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:1)
si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:2)
de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 111:2)
aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:3)
qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 284:2)
his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, personas idoneas damus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 77:1)
quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION