라틴어 문장 검색

Facturus ludos dives quidam nobilis Proposito cunctos invitavit praemio Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.2)
Erat facturus ludos quidam nobilis, Et incipiebat a se Princeps ingredi:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.7)
Equum ex quadriga multis palmis nobilem Abegit quidam et in pistrinum vendidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.1)
Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:1)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo, Surgis ad invisas a sene mane rotas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1326)
Et Paris est illic et adultera, nobile crimen, Et comes extincto Laodamia viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1820)
'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 21)
si legitimum flueres, si nobile flumen, Si tibi per terras maxima fama foret - Nomen habes nullum, rivis collecte caducis, Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 655)
nec te nobilium fugiat certamen equorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:86)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)
hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque, nobilior sacrae sanguine matris erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권261)
"non ego nobilior:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권418)

SEARCH

MENU NAVIGATION