라틴어 문장 검색

tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
ibi . supra septem milia hostium caesa, alii fugati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 334:1)
testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 648:2)
senae horae in orbem operi attributae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 224:1)
cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:2)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:2)
septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant, et quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 213:2)
unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia - tulere rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 423:2)
ad septem milia sub corona veniere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 609:2)
septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:3)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)
nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:1)
captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:3)
recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION