라틴어 문장 검색

Per diem totum, extra aggerem Washingtonius commoratus sua opera fortissime defendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.42)
FUTURUM bellum in Novo Eboraco, provincia prope centrali, felicius geri, exercitus cibariorum genere omni ex insulis vicinis commodius instrui, et classe Anglica facilies defendi, potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.7)
Expositis militibus Americanis, propugnaculum obsidebant, quod, tamen, Prestonius, praefectus Anglicus, fortissime defendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.25)
Quo ex consilio, Novum Eboracum vacuare, quando sine exercitus periculo defendi nequiret, decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.32)
Cum reliquis Novum Eboracum speciem praebebat defendendi, etsi, revera, illud relinquendum potius quam exercitum periculis objectandum decreverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.36)
Locus, ubi expositi Britanni, operibus munitionibusque erat defensus, copiaeque in eo relictae, quae, tamen, priusquam hostes appropinquarent, in partes omnes diffugere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.39)
Respublicas recens constitutas et ordinatas, sui defendendi facultatem habentes, praeclaramque libertatis spem propositam, solo aequatas vidit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.47)
Britones, Novo Eboraco potiti, ante urbem exercitum ducebant, castraque per totam insulam Eboracensem transversa fecerunt, navibus longis latera defendentibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.57)
Magna Washingtonium spes tenebat, hocce praesidium defendi posse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.26)
plures, tamen, prae ducis amore, in armis esse, patriamque tueri et defendere haud gravabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.27)
Quod si sese recipere coepisset Cornwallis, et si exercitus ejusfugatus, aut captus fuisset, nobilis istius ducis temeritas magis reprehendenda, quam virtus aut fortitudo in graviter seque exercitumque defendendo, laudanda videretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.59)
" Libertatis in terra natus, quum libertatis bona adhuc juvenis didicerim, simulque arduo ac diutino memet, eam defendendi causa, bello implicuerim, magno me gaudio ac laetitia semper afficit, cum gentem quamvis servitute oppressam, libertatis signa explicantem conspicio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.23)
Temporibus difficillimis, famam bene partam periculo objectabat, officioque recte integreque fungi, quam famae inepte servire, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.147)
Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallislibertate caret, dominum uehet improbus atque seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1019)
Imperat aut seruit collecta pecunia cuique,tortum digna sequi potius quam ducere funem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1022)

SEARCH

MENU NAVIGATION