라틴어 문장 검색

Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:4)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:4)
Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:17)
Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:49)
Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:1)
itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:7)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:3)
Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:1)
Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:3)
colorque eius ruber est aut lenticulae similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:4)
Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muccis similis umor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:3)
Id ulcus inaequale est, caeno simile;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:3)
Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:1)
Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:1)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION