라틴어 문장 검색

non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장78)
item si fons novus fossus fuerit, et in vas corinthium sive alterius generis, quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa maculam non fecerit, optima est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장4)
aestuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alae, Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:2)
thesauris repositionibus, ac si diceret 'apothecis'. sparsus pro 'spargens':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2291)
Utque cothurnatum cecidisse Lycophrona narrant, Haereat in fibris fixa sagitta tuis . Aut Iacer in silva manibus spargare tuorum, Sparsus ut est Thebis angue creatus avo . Perque feros montes tauro rapiente traharis , Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci . Quodque suae passa est paelex invita sororis, Excidat ante pedes lingua resecta tuos . Conditor ut tardae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:1)
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:4)
ambrosio tum spargit membra liquore, spargit equum, ne (pio videtur vulnere corpus ante necem, cantusque sacros et conscia miscet murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권319)
Spargitur et tellus lacrimis, spargantur et arma.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 10:1)
spargere voces ut Cicero et spargere venena didicerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 984)
Lucanus ante venena nocens (9.725). spargere conficere, ut et spargere venena didicerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7534)
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:5)
spargite humum foliis id est implete, ut "spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma". et dicit ornandum esse locum sepulchri ex voluntate defuncti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 401)
spargere lympha sacrificantes diis inferis aspergebantur aqua, ut spargens rore levi et ramo felicis olivae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6352)
potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero et spargere venena didicerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4867)

SEARCH

MENU NAVIGATION