라틴어 문장 검색

itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장46)
Unde alibi idemdixit, "Non cito petit ruinam, qui ruinam timet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 34:3)
"Noncito perit ruina, qui ruinam timet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:12)
caelique rvina id est tonitribus, quorum sonus similis est ruinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1291)
Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:3)
Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장15)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION