라틴어 문장 검색

ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 20:3)
- salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli - et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:5)
mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:9)
Post hinc digressus iubeo frondentia capris arbuta sufficere et fluvios praebere recentis et stabula a ventis hiberno opponere soli ad medium conversa diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:1)
verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:3)
non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:1)
quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:1)
negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oporteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 402:2)
neque infitiabor, aliquem ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 7:1)
unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 34:3)
legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:1)
nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 90:2)
nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 136:2)
alioqui neutrum sine altero sufficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:2)
nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 150:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION