라틴어 문장 검색

His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
incendia belli aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, ut in segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrens et alibi saevis effusa Mycenis tempestas ierit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5663)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 머리말 2:1)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
quodsi e solventibus, in ex alto invehuntur, praecipere studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video tempestates esse subeundas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:3)
), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1‑2), quae tempestatum genera (1, 3‑4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6‑23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus . . . frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, PROOEMIUM5)

SEARCH

MENU NAVIGATION