라틴어 문장 검색

hic paulo ante puer, sed enim maturius aevo robur, et ingentes spondet tener impetus annos, quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tingui malit, et erecto timeat spectacula voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권294)
Turre procul sola nondum concessa videri Antigone populis teneras defenditur atra veste genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권123)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci, iam secura maris, teneris iam cornua palmis non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권153)
tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권32)
sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권347)
tener hinc conatibus annos egreditur iuvenemque patrem puer aequat Alatreus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권17)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
Bis emori est alterius arbitrio mori.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 050)
Quam miserum est mortem cupere nec posse emori!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 584)
Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:2)
1 Deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:4)
Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:7)
Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.17)
Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus et facili grandia poma manu;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION