라틴어 문장 검색

ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 65:1)
non unquam alias ante tantus terror senatum invasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
inter haec maior alius terror:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:1)
at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumventam terroribus expediret publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 258:1)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 363:1)
ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montis novam coloniam quae arx in Pomptino esset miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 373:1)
qui terrores tandem eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 466:1)
qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:1)
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:2)
Tuscis crescit audacia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 525:1)
Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 525:2)
gaudere etiam multo successu Fabiis audaciam crescere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 557:3)
sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeviret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 583:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION