라틴어 문장 검색

Cumque vidisset supra vires suas esse ut regi noceret, arma sua in inermes et imparatos vertisse, spoliando et depopulando agros contra iura et pacis et belli.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:4)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:5)
Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:44)
Malevolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:9)
Dolendi modus, timendi non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:10)
Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:6)
Poterint illi quidem nonnumquam grandia loqui, sed non multum nocere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:3)
Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:6)
Observatio cuiusque propria eorum quae nocent, eorum quae iuvant, optima est medicina ad sanitatem tuendam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:3)
Verum tutius est concludere hoc sensi mihi nocuisse, ergo eo non utar, quam isto modo, hoc quod sensi minime offendit, ergo eo uti licet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:4)
In eiusmodi vero temperatura minus nocent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:10)
Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:20)
Siquidem quando iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:6)
Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION