라틴어 문장 검색

ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:2)
non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 14:2)
ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 16:1)
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 52:3)
at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 92:1)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:1)
verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 192:2)
alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:4)
Ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 186:2)
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 195:1)
cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:2)
ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 381:4)
quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:4)
ut de vomitu in Antonium Cicero, In coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION