라틴어 문장 검색

cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent - quod nisi manente in provincia bello non decerneretur - eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 293:2)
tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 295:1)
pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 296:1)
ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:1)
M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 373:1)
sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 526:3)
quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:1)
Q. Fabio Maximo quintum, Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 103:1)
transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 181:1)
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)
undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum - ut numeretur consulatus quem vitio creatus non gessit - et T. Quinctius Crispinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 343:1)
insignis et ipsius pugna fuit, cum pedes inter equites coactus esset proelium inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 484:1)
consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 543:1)
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:2)
duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION