라틴어 문장 검색

Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:5)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
mediis sitiemus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:28)
nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:2)
Tertius aequoreis inclusum piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam venerem, seu quod male cesserat illi, sive fidem dederat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:1)
Tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo nectebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:8)
Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:7)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, unda fluens palmis Danaen eludere posset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:12)
Miscuerat puris auctorem muneris undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:2)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
regis quoque filia monstro poscitur aequoreo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:5)
Namque senex Thetidi Proteus "dea" dixerat "undae, concipe:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:1)
" Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:3)
bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, portus erat (summis inductum est aequor harenis);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION