라틴어 문장 검색

et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student nec usum habent faciendae viviradicis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:2)
Sed hanc positionem damnavit usus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:1)
Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus superfundes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:3)
Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:2)
Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 2:1)
non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:4)
Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:1)
At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:1)
Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus,atque et sabuci probabiles usu statuminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:4)
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:1)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:3)
quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 3:2)
de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est particeps.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 7:4)
Usus eius traditur talis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION