라틴어 문장 검색

et sunt eae perniciosae, si nimis ualentibus medicamentis fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:6)
interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 21:3)
Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 17:1)
aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:3)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:2)
Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:3)
At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 3:1)
Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:1)
ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec ualens cicatricula sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 19:2)
At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 2:3)
si multa, minui, si modica, inpleri.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 2:2)
Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:1)
et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:4)
pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:1)
lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION