라틴어 문장 검색

prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:2)
catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 662:2)
ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae, scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 663:1)
argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:3)
capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 685:2)
et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas - fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor - Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 127:1)
mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 226:2)
dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 311:1)
una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 353:2)
et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum ut naves longas triginta veteres reficeret quae Ostiae erant et viginti novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 354:1)
a ceteris senatoribus centum viginti obsides, liberi ipsorum, accepti traditique C. Terentio Romam deducendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 369:2)
adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 400:1)
dividenti praedam captivosque - fuere autem quattuor milia hominum, pecorum omnis generis ad viginti milia - nuntius ex Macedonia venit Aëropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 487:1)
summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION