라틴어 문장 검색

In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 247:2)
Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:3)
sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 33:1)
at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:1)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 69:1)
habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:3)
Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 77:3)
quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:3)
tanquam parum sit, si dicatur quid . reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:2)
quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:2)
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:4)
Quod si recipias, nihil loqui tutum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:4)
quia alterum parum, alterum nimium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION