라틴어 문장 검색

Unctis falciferi senis diebus, Regnator quibus imperat fritillus, Versu ludere non laborioso Permittis, puto, pilleata Roma.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI1)
Hoc damnum tibi non videtur esse, Si quod Roma legit, requirit hospes, Non deridet eques, tenet senator, Laudat causidicus, poeta carpit, Propter te perit?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIV2)
et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr13)
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, Ibis, io, Romam nunc peregrine liber Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II1)
Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V6)
Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, Et fortem iuvenemque Martiumque In tanto duce militem videret, Dixit praeside gloriosa tali:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII1)
Et si forte - sed hoc vix est sperare - vacabit, Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga, Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XI5)
Romam tu mihi sola facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXI7)
Nondum tibi, Roma, videtur Hoc satis?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLII4)
Nos transeuntis risus excitat turbae, Et ad cubilest Roma.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII9)
Tantum dat tibi Roma basiorum Post annos modo quindecim reverso, Quantum Lesbia non dedit Catullo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIX1)
Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit Roma mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII3)
Sed me iam mavolt dicere Roma suam.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIX Bascauda2)
Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis, Et placet hic pueris militibusque colos.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXIX Canusinae rufae1)
unde ipse in bucolicis Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae (9.28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr18)

SEARCH

MENU NAVIGATION