라틴어 문장 검색

M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 95:3)
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 94:1)
Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 10:2)
proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.4)
caput ad Antonium retulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.5)
Antonius, inquid, iussit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.10)
nihil tibi nisi occidendum mandauit Antonius.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.23)
Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.26)
Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.33)
Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et *διόνυσον salutauerunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:2)
Antonius ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:5)
quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:8)
ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:9)
Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION