라틴어 문장 검색

neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:5)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
ubi adest armatus adversarius, qui sit et feriendus et repellendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:5)
ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:6)
non quo mea quidem iam intersit - neque enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus - sed tamen ista tua nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 74:2)
nam ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:1)
attentum vero [crebro] tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:3)
itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:2)
tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:5)
Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:3)
ut adversarium attente audiamus atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia excipiamus, vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:6)
opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:6)
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
itaque eadem sunt in adversarios ex contrario conferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION