라틴어 문장 검색

In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장1)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장4)
Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장5)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장6)
In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장7)
Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장9)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장11)
Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장12)
Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장13)
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장14)
et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quid sunt haec?". Et dixit ad me: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장2)
Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장1)
Et dixit angelus Domini ad Satan: "Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장2)
Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장3)
Et dixit: "Ponite cidarim mundam super caput eius". Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION