라틴어 문장 검색

falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici.
(아풀레이우스, 변명 53:12)
quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(아풀레이우스, 변명 54:12)
nihil dicis, Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum.
(아풀레이우스, 변명 56:9)
an, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur?
(아풀레이우스, 변명 57:5)
em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit.
(아풀레이우스, 변명 61:16)
scit me uera dicere Maximus, qui το`ν ὑπερουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro diligenter.
(아풀레이우스, 변명 62:4)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
quod uerum non est, nisi sciens dicit;
(아풀레이우스, 변명 78:9)
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent.
(아풀레이우스, 변명 81:6)
hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari?
(아풀레이우스, 변명 82:12)
neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset;
(아풀레이우스, 변명 85:15)
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice.
(아풀레이우스, 변명 86:7)
plane quidem, si uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres.
(아풀레이우스, 변명 96:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION