라틴어 문장 검색

Nam si quis erit qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 52:1)
Quibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 55:1)
numquam me hercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 71:2)
caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:2)
quorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:5)
nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:2)
' 'Iam vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod nesciam, licet' inquit Crassus 'vestro arbitratu percontemini.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 101:4)
Quando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non semper inrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola adsedissent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis quid quaereret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 102:4)
Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 104:1)
Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 137:1)
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:3)
fateor enim callidum quendam hunc et nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:2)
quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disciplinam et multas copiosas variasque rationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:3)
qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur, novam quandam finxit in libris civitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 224:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION