라틴어 문장 검색

His tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea cum Philippus, Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo receperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro militaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장8)
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장43)
genitor quem miserat arcens ordo est 'stabat Arcentis filius Arcens in armis egregiis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5801)
et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:5)
Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 243:1)
nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 565:1)
'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 208)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
Alie vero artes homines ditant, et nota quod ars dicitur ab arcendo, eoquod ad ipsam tamquam ad aliquod certum homo arcetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 8:4)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)
postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 163:1)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, insignis facie, genitor quem miserat Arcens, eductum Matris luco Symaethia circum flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:21)
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 360:1)
Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret.
(카이사르, 아프리카 전기 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION