라틴어 문장 검색

Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur, et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, inpertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:2)
Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:1)
propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:2)
Nec solus Leo sed signa quoque universa zodiaci ad naturam solis iure referuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:1)
Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam δύναμις ἡλιακὴ quae fructibus curat?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 24:2)
Huius templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:1)
Exitus rei obitu Traiana apparuit ossibus Romam relatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:3)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:1)
at cum veteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:3)
Si ergo probatis inventum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem veniet vicissim memoriam nostram excitando referamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:4)
Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:2)
et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:3)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION