라틴어 문장 검색

ibi alius alio ferocius quia, quo quisque asperius adversus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 191:1)
iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 202:1)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:1)
sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 177:1)
extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 217:2)
itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 5:3)
in Liguribus omnia erant quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 6:1)
ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 282:1)
asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 494:1)
in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 525:2)
deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 592:1)
in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 171:1)
ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 30:2)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION